

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 25: Versus 24
Et apud Obededom,etc. Quia non solum vasa abstulit quae in domo Dei reperit, sed etiam illa quae observabant janitores et custodes templi. In Regum autem legitur, quod David elegit de filiis Obededom septuaginta duo ad ministrandum in domo Dei, et custodiam templi.